IV. 8. Hodie nihil succedit. xlvi

Plautinus Amphitryo in sui nominis fabula citat adagii titulo :

Nihil est, ut dici solet, quod hodie bene succedat mihi.

Allusit autem ad vulgi superstitionem, cui quidam dies credebantur rebus gerendis auspicati, quidam infelices. Quod si unum atque alterum parum successit ex sententia, hinc existimantes totum diem, dicunt : Hodie nihil succedet et ab omnibus negotiis abstinent.

Index Adagiorum