IV. 8In leporinis.xli
Ἐν λαγῴοις, id est in leporinis carnibus vivere dicebantur qui laute atque in deliciis vitam agebant. Nam leporinam olim in deliciis habitam declarat Martialis :
[Epigr.] Attestatur et proverbium Tute lepus es, et pulpamentum quaeris. Aristophanes in Vespis Sunt inquit mille civitates quae nunc nobis tributum solvunt. Harum unicuique si quis imperet ut viginti alat viros.Inter aves turdus, si quis me judice certet,
Inter quadrupedes gloria prima lepus.
[Vesp.] id est Viginti milia popularium viverent in omnibus leporinis omnigenisque coronis et pyo et pyarite. Πύον autem Graeci vocant lac quod animal primum reddit a partu et pyariten hinc factam decoctionem. Interpres citat carmen, ex Homero, ni fallor :Δύο μυριάδες τῶν δημοτικῶν ἔζων ἐν πᾶσι λαγῴοις
Καὶ στεφάνοισιν παντοδαποῖσιν καὶ πύῳ καὶ πυαρίτῃ
[Od., IX, 962] id estΠύον δαινόμενοι κ᾿ ἐμπιμπλάμενοι πυαρίτην,
Rursus Aristophanes in Equitibus, cum Cleon et adversarius certatim promittunt lautissimas epulas populo, multis deliciarum generibus nominatis promittuntur et leporinae carnes quasi summae exquisitae deliciae.Epulantes pyo et explentes sese pyarite.