IV. 8. Cyclopum more. xl

In eodem rursus libro Cyclopicam vitam appellat ubi nullis publicis legibus vivitur, sed quisque suo arbitratu res gerit : Ἐν δὲ ταῖς πλείσταις τῶν πόλεων ἐξημέληται περὶ τῶν τοιούτων, καὶ ζῇ ἕκαστος ὡς βούλεται, Κυκλωπικῶς θεμιστεύων παίδων ἢ ἀλόχου, id est In caeteris autem civitatibus super his (hoc est educatione liberorum) nulla est habita cura, sed quisque vivit ut vult, Cyclopum ritu de liberis et uxore fas nefasque statuens. Cyclopes enim sparsim habitare feruntur in montibus, nulla specie vitae civilis, sed in suo quisque antro facit quod lubet. Ne religio quidem apud illos ulla. Κύκλωπος βίος alibi nobis dictus est.

Index Adagiorum