IV. 8. Merces amico constituatur. xxxvi

Plutarchus in vita Thesei tradit fuisse quendam Pittheum, avum Thesei maternum, a quo Hippolytus ille pudicus fuerit institutus. Is gnomologiis, quae tum temporis praecipua habebatur sapientia, clarus erat. Ex ejus sententiis hanc unam fuisse ferunt :

Μισθὸς δ᾿ ἀνδρὶ φίλῳ εἰρημένος ἄρκιος ἔστω,

id est

Aequa viro merces fac praestituatur amico.

Aristoteles nono Moralium Nicomachiorum narrat Protagoram cum nemine discipulorum solere pacisci, verum ubi jam didicissent quae volebant, jussit ipsos dispicere, quanti aestimarent ea quae didicerant, et quicquid ab illis dabatur accipiebat. Hoc animo qui sunt, iis in hoc genere commerciorum putat esse satis Pitthei praeceptum, qui jubet amico viro statui mercedem justam et aequam. Bene haberet, si medici quoque nihil paciscerentur, sed aegro levato acciperent quod daretur. Nam quod Aristoteles inibi refert de quibusdam sophistis qui neminem recipiebant in disciplinam nisi numerata mercede, mox acceptis nummis non praestabant quod erant polliciti, videmus interdum fieri a chirurgis ac medicis malae fidei ; ac fere comperiuntur esse impostores qui stipulantur ingens praemium nec admovent manum nisi aut tota summa aut maxima pars statim numeretur.

Index Adagiorum