IV. 8. Quadratus homo. xxxv

Aristoteles Moralium Nicomachiorum primo disputans adversus eos qui felicitatem hominis bonis externis definiunt, quae fortunae arbitrio dantur simul et eripiuntur, dicit ad hanc rationem felicem chamaeleontem quempiam induci, ut qui subinde mutatis rebus nunc felix sit, nunc infelix, quemadmodum chamaeleon ad speciem rerum quibus admovetur mutat colorem, cum vera felicitas praecipue sita sit in bonis animi. Unde colligit, qui vere beatus sit nihil obstare quo minus per omnem vitam sit beatus, ac subjicit : Ἀεὶ γὰρ ἢ μάλιστα πάντως πράξει καὶ θεωρήσει τὰ κατ᾿ ἀρετήν, καὶ τὰς τύχας οἴσει κάλλιστα καὶ πάντῃ πάντως ἐμμελῶς ὃ γ᾿ ὡς ἀληθῶς ἀγαθὸς καὶ τετράγωνος ἄνευ ψόγου, id est Semper enim aut quammaxime omnino faciet et contemplabitur quae sunt virtutis, ac fortunae casus optime feret ac prorsus omni ex parte modulate, is sane qui vere bonus est et quadrangulus, carens omni vitio. Libro Rhetoricorum tertio meminit hujus dicti inter genera metaphorarum. Haec autem figura, in quamcumque partem volvatur, sui similis est ; ita sapiens, quaecumque inciderit fortuna, non mutat animum. Venustius erit, si viri fortis animum nec ullis fortunae casibus labefactabilem dicamus τετράγωνον.

Index Adagiorum