IV. 8. Ubi tu Caius, ibi ego Caia. xxxiii

Plutarchus in Problematibus Romanis quaerit unde mos ille natus sit ut qui sponsam ad sponsum deducerent juberent illam haec verba profari : Ὅπου σὺ Κάϊος, ἐγὼ Καΐα, id est Ubi tu Caius, ego Caia, dubitatque an prisci voluerint sponsam his verbis depecisci cum sponso ut inter ipsos omnia essent communia pariterque imperarent in familia, quasi diceret : Ut tu dominus domus et auctor, ita ego domina domus atque hera. Forma sermonis sumpta videtur a jurisconsultis, qui pro quibusvis nominibus ponunt C. Seium et L. Titium, quemadmodum philosophi Dionem ac Theonem. Unde et illud proverbium quod alibi citavimus ex Varrone Idem Actii quod Titii, cum par duorum jus significatur. An potius ominis causa Caia nominetur, quod fuerit quaedam Caia Cecilia, mulier cum eleganti forma tum probatissimis moribus, antea dicta Tanaquil, quae nupsit uni e filiis Tarquinii, videlicet Tarquinio Prisco. Huic Caiae Romani posuerunt statuam aeream in templo Sancti — sic enim scribit Plutarchus : ἐν τῷ τοῦ Σάγκτου ἱερῷ. Is erat deus olim hoc nomine cultus apud Romanos, unus e numero duodecim selectorum. Ibidem antiquitus erant reposita illius sandalia et colus, quorum illa testabantur eam domi manentem familiae curam habuisse, haec industriam significabat, quod muliebres operas diligenter obiuerit, lanificii studiosa. Hujus itaque nominis mentio sponsam admonebat ut talis esset suo marito qualis Caia Cecilia fuerat suo. Inter priscas nuptiarum ceremonias servabatur et illud, quod inauspicatum habebatur vel sponsum vel sponsam propriis appellare nominibus. Quin et in hodiernum usque diem observatur ut sponsa relicto cognomento gentilicio transeat ad cognomen viri, ut : Hectoris Andromache. Proverbium e conjugio natum inter conjuges maneat, nisi quod potest et ad sororem fratremque accommodari.

Index Adagiorum