IV. 8. Manduces. xxxii

Manduces dicebantur vehementer famelici aut qui minis inanibus terrorem incuterent. Festus Pompeius tradit in pompis olim inter caeteras ridiculas ac formidolosas imagines ire solere effigiem magnis malis, late dehiscente rictu et ingentem dentibus sonitum facientem. Eam manducem appellabant. Apud Plautum in Rudentibus ita loquitur Charmides parasitus :

Quid si aliquo ad ludos pro manduce me locem ?

Quapropter ? Quia pol clare crepito dentibus.

Enatarat parasitus e naufragio totusque horrebat prae frigore. Unde paulo post dicit se omnia corusca loqui. Aut de hac aut de simili effigie sentire videtur Martialis, cum ait :

Sum figuli lusus, rufi persona Batavi.

Quae tu derides, haec timet ora puer.

Hoc genus imaginum Graeci vocant μορμολύκια, quod lupina specie terrerent pueros, ut a plorando desisterent.

Index Adagiorum