IV. 8. Colophonium calciamentum. xxxi

Κολωφώνειον ὑπόδημα, id est Colophonium calciamentum dicebatur cavum. Nam antiqui fere soleis utebantur, quae infimam pedum partem tantum munirent. Vidi apud nostrates calciamenti genus ex ligno cavato confectum, quod vulgata lingua cavum truncum appellant. Unde quadrabit in hominem stolidum et incompositum et rusticanum. Per lutum ituris convenit tale calciamentum. Venuste itaque dixeris in sordidis auctoribus versaturo opus esse calceis Colophoniis. Huic contrarium videtur calciamentum Sicyonium, cui cognomen inditum a Sicyone, civitate Peloponnesi, ut indicat Stephanus atque etiam Sextus Pompeius Festus. Neuter tamen indicat usum adagii. M. Tullius indicat Sicyonios calceos fuisse perbellos, sed aptiores feminis et effeminatis quam viris. M. Tullii verba subscribam : Quin etiam, cum et scriptam orationem disertus orator Lysias attulisset ad Socratem, quam si videretur edisceret ac pro se in judicio uteretur, non invitus legit et commode scriptam esse dixit ; sed inquit ut, si mihi calceos Sicyonios attulisses, non uterer, quamvis essent habiles et apti ad pedes, quia non essent viriles, sic illam orationem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri.

Index Adagiorum