IV. 8. Inter manum et mentum. xxx

Festus Pompeius indicat esse proverbium apud Latinos, sed ex illo Graeco ductum Πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου. Cujus originem ita refert : cum Chalcas vitem sereret, quidam augur vicinus praeteriens dixit illum errare : non enim ei fas esse novum vinum degustare. Tantum colligere licuit e fragmentis quae nobis quorundam stoliditas superesse voluit ex auctore undiquaque doctissimo. Proverbium admonet in hominum vita nihil esse certi. Nam saepenumero fit ut quod nos maxime tenere credimus casus aliquis inopinatus intervertat. Veluti cum quis manu tenet poculum minimumque spacii sit inter manum et mentum, tamen interdum fit ut is moriatur, antequam bibat. Hoc proverbium variis modis effertur ejusque originem alii aliter prodiderunt ; de quibus satis opinor, dictum est in proverbio. Multa cadunt inter calicem supremaque labra. Hic ideo retulimus quod aliis verbis commemoretur a Festo, in quibus nonnihil est gratiae ex prosonomasia : manum et mentum.

Index Adagiorum