I. 4. Inaniter aquam consumis. lxxiii

Aquam inaniter consumis Ἄλλως ἀναλίσκεις ὕδωρ, id est Inaniter consumis aquam. In eos quadrabit, qui frustra suadent. A prisco more judiciorum sumptum, in quibus ad clepsydrae modum dicebatur. Aeschines contra Demosthenem ostendit primam aquam infundi solere actoribus, alteram patronis, tertiam judicibus ad poenam constituendam, nisi primis sententiis reus fuisset absolutus. Et Demosthenes Aeschinem provocat, ut vel in sua aqua, si posit, dicat, quod decretum fuisset ispo unquam auctore scriptum : Ἀναστὰς καὶ ἐν τῷ ἐμῷ ὕδατι εἰπάτω. Huc alludens Lucianus ἐν τῷ Περὶ τῶν ἐπὶ μισθῷ συνόντων, in rhetorem quendam jocatur, qui apud barbaros, in convivio diceret, non ad aquae, sed ad amphorae vinariae modum. Idem in Bis accusato : Ἐκείνης γὰρ τό γε νῦν ῥέον, id est Nam illius sane in praesentia fluit aqua. Videtur id subindicare Plato in Theaeteto, cum ait quosdam πρὸς μικρὸν ὕδωρ, id est ad pusillum aquae, docere posse quae gesta sint. Idem in eodem : Κατεπείγει γὰρ ὕδωρ ῥέον, id est Urget enim aqua fluens, quod oratoris sit ad praescriptas clepsydras dicere. Apuleius in Asino aureo : Rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exurgit, et ad dicendi spacium vasculo quodam invicem coli graciliter fistulato ac per hoc guttatim defluo infusa aqua, populum sic adorat. Plinius junior Falconi : Et qui jubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra indici. Idem Arriano : Dixi horis poene quimque. Nam viginti clepsydris, quas spaciosissimas acceperam, sunt additae quatuor. Quintilianus libro XII : Et si quid ipse tibi sumas, probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit. M. Tullius in calce secundi libri Tusculanarum quaestionum : Cras ergo ad clepsydram, sic enim dicimus. Ad Clepsydram dicere Idem De oratore libro III de Pericle loquens, At hunc, inquit, non clamator aliquis ad clepsydram latrare docuerat, sed ut accepimus Clazomenius ille Anaxagoras, vir summus in maximarum rerum scientia. Philetas apud Athenaeum libro II : Τοσαῦτα ὥσπερ οἱ ῥήτορες πρὸς ὕδωρ εἶπον, id est Tantum, ut solent rhetores, ad aquam dixi ; fuerat autem de aqua sermo. Hinc captata est allusionis gratia. Demades jocabatur in Demosthenem ὑδροπότην, quod caeteri quidem ad aquam dicerent, Demosthenes ad aquam scriberet. Philostratus in Adriano sophista τοὺς ἀπὸ κλεψύδρας appellat sophistas, qui ad aquam exercebantur. Porro prisci lineis et umbris horas distinguebant. P. Scipio Nasica primus repperit clepsydram, qua nubilo quoque die et noctibus horae distinguerentur. Nunc pro clepsydris clepsammis et αὐτομάτοις utuntur horologiis.

Index Adagiorum