IV. 8. Pecuniosus damnari non potest. xxix

M. Tullius In Verrem actione secunda ait hoc omnium sermone percrebuisse, non apud Romanos tantum, verum etiam apud exteras nationes, in judiciis illorum temporum pecuniosum, quamvis sit nocens, neminem posse damnari. Et in eundem oratione tertia Reus est enim inquit nocentissimus. Qui si condemnatur, desinent homines dicere his judiciis pecuniam plurimum posse ; sin absolvitur, desinemus nos de judiciis transferendis recusare. Huic affine quod aliquoties reperitur apud Salustium in Bello Jugurthino Romae esse venalia omnia. Nunc amisit Roma imperium, utinam et dictum non haereret !

Index Adagiorum