IV. 8. Praestat canem irritare quam anum. xxviii

Refertur ex Menandro

Πολὺ χεῖρόν ἐστιν ἐρετίσαι γραῦν ἢ κύνα

id est

Plus est periculi anum lacessere quam canem

Hebraeorum sententiae negant ullam iram atrociorem esse ira muliebri. Irritabile enim ac vindex mulierum genus, partim ob rationis inopiam, partim ob animi humilitatem. Nam verae magnanimitatis est quasdam injurias negligere neque quosvis homines dignari ira sua. Est autem formidabile animal mulier, cum ad sexus vitium accedit senectus. Canis irritatus tantum oblatrat, interdum et mordet, at aniculae praeter linguae venenum interdum instructae sunt malis artibus, veneficiis et incantamentis. Itaque nonnulli ingenti suo malo experti sunt esse verissimum quod dixit Menander.

Index Adagiorum