IV. 8. Trochi in morem. xxvii

Βέμβικος δίκην, id est trochi in morem, de versatilibus et inconstantibus dici solitum. Est enim bembix trochus quem pueri flagello circumagunt. Suidas citat ex Aristophane Βέμβικος οὐδὲν διαφέρειν δεῖ, id est Non oportet quicquam a trocho differre. Locus is est in Avibus. Hesychius dictum putat in eum qui in fuga non tenuerit rectam viam, sed in orbem fuerit circumactus. Quod mihi quondam usu venit a Sletstadio petenti Basileam. Forte incidimus in quendam equitem, quo duce cum in nemore diutius obequitatem, rogabam an certo nosset viam. Aiebat. Cum non esset finis, Oportet inquam nos errare. Nam treis jam horas versamur in nemore, quod intra horam solemus emetiri. Quid multis ? Compertum est minimum abfuisse quin eo rediremus unde veneramus. Bembix autem magno impetu movetur, sed in orbem, ut fugiens non effugiat. Simili tropo stultorum inconstantiam notat Sirach ille sapiens Hebraeus capite tricesimo tertio : Praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius. Apud Plautum interdum dicitur aliquis trocho aut rota figuli versatilior.

Index Adagiorum