IV. 8.Solem adjuvare facibus.xxv
Alibi retulimus : Τὸ φῶς ἡλίῳ δανίζεις. Huic simillimum est quod refert Gratianus ex Anacleto papa, causa sexta, quaestione prima, in eos qui hic usurpant sibi divinum judicium, quod nullus hominum poterit effugere ; nam incerta sunt hominum judicia neque secus sese habent ad judicia Dei quam fax ad solem. Si omnia, inquit, in hoc seculo vindicata essent, locum divina judicia non haberent. Supervacuis laboras impendiis qui solem certat facibus adjuvare et caetera. Quanquam in libris vulgaribus librarii pro facibus depravarant fascibus.