IV. 8. Myconiorum more. xxiv

Μυκονίων δίκην, id est Myconiorum more, dicebantur ad convivium accedere qui ultro venirent non vocati. Myconus una Cycladum est. Ipsa gens ob rerum inopiam cogebatur sese conviviis ingerere, unde jocus proverbialis. Apud Athenaeum Archilocus lacerat Periclem, quod invocatus irrueret in convivia Μυκονίων δίκᾳ; quem locum et alibi retulimus. Myconiorum morum vestigia videas et hodie in quibusdam Hibernis. Qua de re clarissimus vir Guilhelmus Montioius olim fabulam mihi non illepidam recitavit, immo non fabulam, sed rem ipso teste gestam. Hibernus quidam ignotus ingressus aulam principis tempore prandii non invitatus accubuit mensae regiorum satellitum. Qui videntes avem peregrinam rogarunt cujas esset. Professus est patriam. Rogarunt num quod officium haberet in aula. Nullum, inquit, sed habere cupio. Illi demirantes hominis impudentiam jusserunt surgere atque abire. Hoc inquit faciam pransus. Quid multis ? Vicit improbitate nec locum in acie deseruit Hibernus. Tandem ira versa in risum rogarunt hominem qua tandem fronte ausus esset ignotus et alienus sese in regiam familiam ingerere. Quoniam inquit sciebam regem satis esse divitem ad dandum mihi prandium.

Index Adagiorum