IV. 8. In ore atque oculis. xxiii

Quae propalam fiunt in ore atque oculis omnium fieri dicuntur. M. Tullius In Verrem libro quinto : Cum haec confessus eris quae in foro palam Syracusis in ore atque oculis provinciae gesta sunt. Rursus in Divinatione : In mentem tibi non venit quid negotii sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis judicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere ? et caetera. Os fortassis hic dixit pro aspectu. Alioqui in ore omnium dicuntur esse de quibus rumor est publicus. Et in oculis ferre dicimur quos observamus curaeque habemus.

Index Adagiorum