IV. 8. Eodem collyrio mederi omnibus. xxi

Leges, admonitiones et objurgationes non oportet omnibus easdem admovere, sed pro gentium, temporum et ingeniorum varietate sermonem attemperare. Hanc dexteritatem beatus Hieronymus enarrans Epistolam ad Ephesios laudat in apostolo Paulo, qui factus est omnia omnibus, ut omneis lucrifaceret. Verba Hieronymi citantur distinctione undetricesima : Nec ad instar, inquit, imperiti medici uno collyrio omnium oculos vult curare. Alibi retulimus ex Galeno Eundem calceum omni pedi inducere.

Index Adagiorum