I. 4. Hylam inclamas. lxxii

Ὕλαν κραυγάζεις, id est Hylam inclamas. De frustra vociferantibus aut in genere de nihil proficientibus. Ab hujusmodi casu natum adagium. Hylas, Theodamantis filius, cum esset inter Argonautas formosus adulescens, adamantus est ab Hercule. Is cum esset in Mysia / forte aquatum egressus, in fonte periit ; unde et a nymphis adamatus ac raptus fingitur. Ad hunc vestigandum missus est Polyphemus, qui ingenti vociferatione nomen inclamabat Hylae neque quicquam tamen profecit. Atque hinc ortum proverbium. Vergilius videtur ad nautarum clamorem retulisse, cum ait :

His adjungit Hylam nautae quo fonte relictum

Clamassent, ut littus Hyla, Hyla omne sonaret.

Meminit hujus et Theocritus in Idyllio Ν :

Τρὶς μὲν Ὕλαν ἄϋσεν ὅσον βαθὺς ἄρυσε λαιμός,

Τρίς δ᾿ ἄρ᾿ ὁ παῖς ὑπάκουσεν, ἁραιὰ δὲ ἵκετο φωνή,

id est

Ter quanto potuisset Hylam clamore vocabat

Mugitum intendens immo de gutture vocis ;

Ter puer audiit ac tenuis vox perculit aures.

Nihil obstat, quominus ad sacrorum consuetudinem referatur, quae in Hylae rapti memoriam sunt instituta, in quibus Hylae nomen inclamabatur. Id fuerit venustius atque concinnius, ubi quis rem absentem frustra desiderat vel deplorans vel optans ; ut si quis ad inopiam redactus optaret sibi centum talenta, quae quondam habuisset. Ad hanc paroemiam respexisse videtur Aristophanes in Pluto :

Ποθεῖς τὸν οὐ παρόντα καὶ μάτην καλεῖς,

id est

Desideras absentem inaniter vocans.

De Mercurio dictum placentas illas deplorante, quas in sacris consueverat aliquando edere.

Index Adagiorum