IV. 8. Incantatione quavis efficacius. xix

Πάσης ἐπῳδῆς ἐνεργότερον, id est quavis incantatione efficacius. Priscis persuasum erat prodigiosam inesse vim vocibus incantatorum, adeo ut mysticus quoque psalmus mentionem faciat venefici incantantis sapienter et populum numinis jussis nequaquam obtemperantem comparat aspidi surdae. Plato in epistola ad Hermiam, Erastum et Coriscum : Οἶμαι γὰρ δίκῃ τε καὶ αἰδοῖ τοὺς παρ᾿ ἡμῶν ἐντεῦθεν ἐλθόντας λόγους ἐπῳδῆς ἡστινοῦν μᾶλλον ἂν συμφῦσαι καὶ συνδῆσαι πάλιν εἰς τὴν προϋπάρχουσαν φιλότητά τε καὶ κοινωνίαν, id est Arbitror enim sermones hinc a nobis profectos justitia ac pudore vos quavis incantatione magis conciliaturos ac redacturos in pristinam concordiam.

Index Adagiorum