IV. 8. Terram video. xviii

Qui molesti prolixique laboris finem adesse significabat dicere solet : Γῆν ὁρῶ, id est Terram video. Sumptum a navigantibus. Quintus Curtius libro quarto  : Haud secus quam profundum aequor ingressi terram oculis requirunt. Plautus in Mercatore : Equidem jam me censebam esse in terra. M. Tullius in oratione Pro L. Murena : Quod si portu solventibus ii qui jam in portum ex alto invehuntur praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura affert ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur, quo tandem animo me esse oportet prope jam ex magna jactatione terram videntem in hunc cui video maximas reipublicae tempestates esse subeundas ? Idem in Catone seniore : Quasi terram videam, sentiens instare vitae finem. Diogenes, cum prolixum volumen recitans tandem eo pervenisset ut libri finem videret, Bene habet, inquit, amici, γῆν ὁρῶ, id est terram video.

Index Adagiorum