IV. 8. Sterilem fundum ne colas. xvi

Στεῖρον ἀγρὸν μὴ σπείρειν, id est Agrum sterilem ne colas. Refertur inter leges Platonicas. Hoc aenigmate lex apud Platonem verecunde deterret a venere mascula, si satis commemini. In octavo De legibus ait illos facere sementem in petras. Potest tamen ad alios usus accommodari : Ne doceas indocilem, Ne felicitatem quaeras in divitiis ; non enim pariunt homini beatitudinem. Plautus in Amphitryone :

Nam uxorem usurariam

Perinde est praeberier ac si agrum sterilem sarriendum colloces.

Index Adagiorum