IV. 8Αὐτοβοᾶν.xv
Ante retulimus proverbium Αὐτὸς αὑτὸν αὐλεῖ, id est Ipse sui tibicen est. Huic simillimum est quod unico verbo Graeci dicunt αὐτοβοᾶν, si quis sua voce seipsum praedicat, hoc est : ipse sui praeconem agit. Solent enim praecones hominum venalium artes ac dotes evulgare, quo magis emptorem irritarent. Ridiculum autem habetur hominem sui praeconem esse. Congruit cum eo quod alibi diximus Οἴκοθεν ὁ μάρτυς. Proverbium refertur apud Suidam. [Lex.] Simili figura dicunt Attici : Αὐτοῖς ῥήμασιν ἀπόλοιο Una cum ipsis dictis pereas. Et Aristophanes in Equitibus :
[Eq.] Et mox : αὐταῖς διαβολαῖς, [Eq.] id est una cum ipsis calumniis.Τὸν Παφλαγόνα
Αὐταῖσι βουλαῖς ἀπολέσειαν οἱ θεοί, id est Paphlagonem
Ipsis cum consiliis perdant dii.