IV. 8. Campana superbia. xiv

Felicitatis comes esse solet ferocia. Campaniam autem Italiae quondam fuisse regionem longe beatissimam testantur tum alii complures, tum Plinius libro tertio, capite quinto : Hinc, inquit, felix illa Campania est, ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles et temulentia nobilis, succo per omneis terras inclito atque, ut veteres dixere, summum Liberi patris cum Cerere certamen et caetera quae sequuntur de fertilitate simul et amoenitate Campaniae. Constat autem Capuam olim cum Roma de principatu concertasse. Hinc Campana superbia et Campana arrogantia in proverbium venit. M. Tullius in oratione Pro Rullo : Itaque illam Campanam arrogantiam atque intolerandam ferociam ratione et consilio majores nostri ad inertissimum ac desidiosissimum otium perduxerunt. Sic et crudelitatis infamiam effugerunt, quod urbem ex Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum providerunt, quod nervis urbis omnibus exectis urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt. In eadem aliquanto post Capuam domicilium superbiae sedemque luxuriae vocat : Itaque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luxuriae collocati, quemadmodum in Oratione habita in senatu post reditum suum Capuaene inquit te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore ? Rursus in fragmento orationis contra eundem : Qui locus propter ubertatem agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur. Ac mox : Si luxuries Annibalem ipsum Capuae corrupit, si superbia nata inibi esse ex Campanorum fastidio dicitur. Titus item Livius libro primae decadis nono scribit Campanis ingenitam esse superbiam. Ad haec Aulus Gellius libro undecimo capite vicesimo quarto. Naevianum epitaphium, quod in eo seipsum tumidius praedicat, ait esse plenum Campanae superbiae. Opinor autem Naevium non fuisse Campanum. Ita, quemadmodum olim omnem insignem perfidiam populus Punicam appellabat, sic cujuslibet ferociam Campanam appellabat. At nunc de moribus gentis nihil dicam, caeterum cum ipse per Campaniam iter facerem, nusquam repperi succum illum per omneis terras inclytum. Nusquam gutta vini Phalerni, Caleni, Massici, Setini, Cecubi, Surrentini. Immo minimum abfuit quin in ipsa quae nunc monstratur Capua vinaria angina fuerimus praefocati. Implevimus totam phialam saccaro contuso : vicit vinum quovis aceto acerbius. Fere defrutis utuntur, quod alioqui non durent usque ad proximam vindemiam. Et ubi sunt illa laudata vina ? Quorum nomen patriamque vetustas delevit. Pulveris affatim hausimus. Adeo natura nihil in rebus humanis patitur esse perpetuum.

Index Adagiorum