IV. 8Ad saga.x
Sagum tunicula erat militaris. M. Tullius non sine specie proverbii aliquoties dicit ad saga iri pro eo quod est apparari bellum et ad arma procurrere. Ita Philippica sexta : Properent, quod video facturos ; vos saga parate. [Phil.] Est enim ita decretum ut, si ille auctoritati senatus non paruisset, ad saga iretur. Rursus in eadem : Justitium edici, saga sumi dixi placere. [Phil.] Et superius in quinta : Justitium indici, saga sumi dico oportere. [Phil.] Post in septima : Arma, saga, bellum flagitaverunt. [Phil.] Rursus octava : Delectus tota Italia decreti sublatis vacationibus ; sagas cras sumentur. Iterum in eadem : Equidem, patres conscripti, quanquam hoc honore usi togati esse solent, cum est in armis civitas, statui tamen a vobis caeterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione populum Romanum non differre vestitu. [Phil.] Rursus Philippica tertia decima : Te non intellegis delectu tota Italia habito, consulibus missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis, hostem judicatum ? Ac quarta decima frequenter : ad saga issemus, cras sagati prodeamus, ad saga sumenda discedere, ad saga ivisse, redisse ad togas. Actione in Verrem tertia conjungit similia : Cum coegeris homines miseros et calamitosos quasi desperatis nostris legibus et judiciis ad vim, ad manus, ad arma confugere.