I. 4Cotem alis.lxxi
Ἀκόνην σιτίζεις, id est Cotem alis. Dicitur in homines edaces plurimique cibi, qui nihilo tamen habitiores inde reddantur. Nam in cotis macilentiam hodieque vulgo jactatur adagium, cum aiunt Tam pinguem quam cotem, macilentum quempiam esse significantes. Hermolaus Barbarus in epistola quadam ad Picum interpretatur hoc proverbium pro male collocare beneficium, unde non sit reditura gratia, vt affine sit illi quod alibi dicetur : Ale luporum catulos, cum ex beneficio redit mala gratia. [Epist., 81]