Adagiorum Chiliades

Adagium 3707

IV. 8Communis tanquam Sisapo.vii

Proverbiali schemate sine controversia dictum est. M. Tullius Philippica secunda : Domum dico ? Quid erat in terris ubi in tuo pedem poneres praeter unum Misenum, quod cum sociis tanquam Sisaponem tenebas ? Sensit Antonium Misenum non habuisse ut veram possessionem, sed ut venam redemptam ad quaestum. [Phil.] Plinius libro tricesimo tertio, capite septimo docet minium, quod Graeci μίλτον appellant, nonnulli cinnabat, apud priscos non tantum summo in precio, sed etiam in magna religione fuisse. Nam festis diebus simulachra deorum minio oblinebantur, quemadmodum et triumphantes, quod tamen Galba senex in se fieri passus non est, ut refert Cornelius Tacitus. Sisapo autem Beticae oppidum est, olim Romanis vectigale, venas habens miniarias. Neque enim temere Romam aliunde minium advehebatur. Negat autem Plinius ullius rei Romanis fuisse diligentiorem custodiam. Neque enim ibi fas erat perfici minium excoquique ubi nascebatur : vena signata, ad dena milia fere pondo annua, Romae lavabatur. In vendendo lex praescribebat precii modum, ne in immensum excederet. Sed multis modis adulterebatur, unde, inquit, praeda societati. Et mox de minio adulterino : Hoc ergo adulteratur in officinis sociorum. [Hist. Nat., XXIII, 111] Ex his liquet eam regionem in multos socios fuisse divisam, quemadmodum et hodie metalla argentaria aurariave juxta certos tractus a redemptoribus occupantur.