IV. 8. Extra fumum et undam. vi

Aristoteles eodem libro refert versum Homericum ut vulgo decantatum :

Ὡς τοῦ μὲν γὰρ καπνοῦ καὶ κύματος ἐκτὸς ἔεργε

Νῆα,

id est

A fumo navim simul atque a fluctibus arce.

Aristoteles indicat esse verba Calypsus adhortantis Ulyssem ut neque nimium littori vicinus naviget, fumum secutus, neque se profundo credat pelago, sed in medio secet viam, quod ibi periculum sit a saxis et vadis, hic ab undis. Argyropylus autem interpres ea verba tribuit Circe, quid secutus nescio.

Index Adagiorum