IV. 8. Nihil potest nec addi nec adimi. iv

De perfectis operibus ita vulgo dici solitum indicat Aristoteles libro Moralium Nicomachiorum secundo : Ὅθεν εἰώθασιν ἐπιλέγειν τοῖς εὖ ἔχουσιν ἔργοις, ὅτι οὐκ ἀφελεῖν ἔστιν οὔτε προσθεῖναι, id est Unde de operibus quae bene habent ita solent praedicare : Nec adimere possis nec addere. Nam ut bene sit aliquid praestat mediocritas, tollit excessus aut defectus. Excessum inducit qui addit, defectum qui adimit. De Lucilio scripsit Horatius :

Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles.

De Demosthene ac Cicerone dictum est illi nihil posse demi, huic nihil posse addi.

Index Adagiorum