IV. 8Titivillitium.iii
Titivillitium vox erat olim nullam quidem rem certam declarans, sed velut interjectio contemptum extremum indicabat, qualis est apud Graecos πεπαλό. Plautus citante Festo Pompeio :
[Sign. Verb., Budapest p. 558, « tittibilicium »] Locus autem est in Casina. Similis vox est apud eundem Festum buttubata, qua tamen usus sit Nevius pro nugatoriis nihilique rebus. Nonius autem putat pipolo convicii fuisse vocem. Plautus in Aulularia :Non ego isthuc verbum emptitem titivillitio.
[Aul.] Jubes, pipolo hic differam ante aedes.Ita me bene amet Laverna, jam nisi vasa reddi