IV. 8. Vinaria angina. ii

De ἀργυράγχη, id est angina argentaria, quae multis praeter Demosthenem vocem intercipit, jam antea diximus. At Festus Pompeius indicat joco jactatum in eos qui vino praefocantur, laborare vinaria angina, quam οἰνάγχην possis dicere. Ipse novi Romae quendam haud vulgariter eruditum qui hac angina serio periit. Hermicus appellabatur, natione Lusitanus. Correptus erat febricula vir corpore supra modum obeso et ob id spirituosus. Decumbentem invisit Christophorus Fischerus, patria Anglus. Vin tu inquit Hermice, auscultare medicis meras nugas praescribentibus ? Bono vino rectius proluetur hoc malum simulque jussit adferri vinum Corsicum quadrimum. Propinavit aegroto, jubens bono esse animo. Ille persuasus hausit affatim ac mox intercluso spiritu coepit animam agere. Quosdam ebrietas e taciturnis reddit loquacissimos, quosdam contra tam mutos quam ullus est piscis, citra valetudinis periculum. Utinam haec οἰνάγχη minus frequens esset apud Germanos !

Index Adagiorum