IV. 7. Candidus sermo. c

Λευκὸς λόγος Graecis dicitur oratio dilucida perspicuaque, a colore qui inter caeteros plurimum habet lucis. Unde λευκότερον εἰπεῖν dicuntur qui clarius efferunt quod sentiunt, hoc est σαφέστερον, et λευκὴ φωνή dicitur quae facile penetrat aures auditorum. Hujusmodi metaphorae sunt quae sumuntur e propinquo, ut cum sentire dicuntur aut videre qui rem intelligunt, tenere qui meminerunt, odorari qui suspicantur, caecutire qui errant. E proximo ducuntur, cum quod oculorum est transfertur ad aures, velut hoc.

Index Adagiorum