I. 4. Actum agere. lxx

Terentius in Phormione : Ohe / actum, aiunt, ne agas ! τὸ πραχθὲν μὴ πράξῃς. A judiciorum consuetudine sumptum, qua fas non est iterum agere causam, de qua jam sit pronuntiatum. Plautus : Rem actam agis, id est incassum laboras. Q. Fabius apud T. Livium dec. III, lib. VIII : Scio multis vestum videri, Patres Conscripti, rem actam hodierno die agi et frustra habiturum orationem, qui tanquam de integra re, de Africa provincia sententiam dixerit. M. Tullius libello De amicitia indicat dici solitum de negotio, quod praepostere geritur. Sed cum multis, inquit, in rebus negligentia plectimur tum maxime in amicis et deligendis et colendis. Praeposteris enim utimur consiliis et acta agimus, quod vetamur proverbio.

Index Adagiorum