IV. 7. Orphica vita. xcix

Ὀρφικὸν βίον, id est Orphicam vitam, Plato libro De legibus sexto dixit vitam innoxiam et a luxu sanguinolentisque dapibus puram. Hujusmodi siquidem vitae rationem Orpheus instituisse videtur, ut non solum sanguine pecudum non inquinarent aras deorum, verum ne vesci quidem ullius animantis carnibus sustinerent, sed libis ac frugibus melle conspersis sacra facerent nec aliis ipsi vescerentur. Platonis verba sunt haec : Ἀλλ᾿ Ὀρφικοί τινες λεγόμενοι βίοι ἐγένοντο ὑμῶν τοῖς τότε, id est Sed Orphica quaedam, ut dicitur, vita tum erat vestris illo seculo. Videtur Orpheus hoc conatus apud Thraces quod Pythagoras tentavit apud Ionios, Numa apud Romanos.

Index Adagiorum