IV. 7. Principium, medium, finis. xcviii

Plato libro De legibus quarto refert hoc quasi vulgo decantatum, deum universitatem rerum omnium complecti, hoc est principium, medium et finem. Ab illo enim omnium quae sunt initium, incrementum et summa. Ἄνδρες τοίνυν φῶμεν πρὸς αὐτούς, ὁ μὲν δὴ θεός, ὥσπερ ὁ παλαιὸς λόγος, ἀρχήν τε καὶ τελευτὴν καὶ μέσα τῶν ὄντων ἁπάντων ἔχων, εὐθεῖαν περαίνει κατὰ φύσιν περιπορευόμενος, id est Sic igitur illis loquamur : Deus quidem, o viri, quemadmodum et vetere proverbio dicitur, omnium quae sunt principium, finem ac medium continens, rectum peragit cursum, secundum naturam circumiens.

Index Adagiorum