IV. 7. Magis quam sol Heracliti. xciv

Qui sine spe reparationis deficiunt, eos Socrates apud Platonem De republica libro VI μᾶλλον τοῦ Ἡρακλειτείου ἡλίου ἀποσβέννυσθαι, hoc est magis ipso Heracliti sole extingui dixit. Agit illic de senibus, qui ad perdiscendas philosophiae difficultates idonei non sunt, in adulescentia defatigati. Heraclitus enim existimavit solem scaphae speciem habere ejusque lumen deficere, quoties cavum ad superiora vertitur, sed rursus fieri lucidum, postquam invertitur. Non dissimile somnium de sole prodidit Xenophanes, qui putavit eum in occasu perire, sed exortu novum fieri solem. At senes nunquam renovantur ad vigorem juvenilem. Huc allusisse videtur Horatius in Odis :

Damna tamen celeres reparant coelestia lunae : Nos ubi decidimus et caetera.

Index Adagiorum