IV. 7. Quod utile honestum. xciii

Τὸ μὲν ὠφέλιμον καλόν, τὸ δὲ βλαβερὸν αἰσχρόν, id est Quod utile est honestum est, quod autem noxium turpe. Hoc Plato De republica quinto refert quasi vulgo jactatum : Κάλλιστα γὰρ δὴ τοῦτο καὶ λέγεται καὶ λελέξεται, ὅτι τὸ μὲν ὠφέλιμον καλόν, τὸ δὲ βλαβερὸν αἰσχρόν, id est Nam pulcherrime profecto hoc et dicitur et dicetur, quod utile est, id esse honestum, quod noxium, id esse turpe. Agit enim illic de feminis ad omnia masculorum munia pariter vocandis, si modo reperiantur aeque utiles reipublicae. Vult igitur illarum corpora nudari civitatis custodibus et, si videantur habiles, una cum masculis publicitus exerceri. Vehementer autem contemnit illos qui rideant nudata feminarum corpora modo ob reipublicae commodum. Dubitat et M. Tullius an turpe sit viro bono nudum saltare in foro, si liceat ejusmodi saltatione servare rempublicam. Sed hominum vulgus invertit sententiam, honestum esse quicquid est utile, cum philosophis nihil sit utile nisi quod honestum est.

Index Adagiorum