IV. 7. Aut abi aut exuere. lxxxvi

Plato in Theaeteto significat apud Lacedaemonios hunc fuisse morem, ut in publicis certaminibus neminem cogerent ad congressum, sed legem edicebant ἢ ἀπιέναι ἢ ἀποδύνεσθαι, id est aut abire aut exui. Graecis autem ἀποδύνεσθαι dicuntur qui se parant certamini, quod campestriati luctarentur olim, caetera nudi. Unde haec ipsa vox ἀποδύνεσθαι, quoties transfertur ad rem animi, velut ad disputandum aut repugnandum carni, proverbii vim habet. Ita frequenter usurpat divus Chrysostomus ac divus Basilius. Simile est id quod alibi dicitur Aut bibat aut abeat.

Index Adagiorum