IV. 7. Haud solide. lxxxv

Οὐ παγίως, id est haud firmiter, Plato in Theaeteto miror quamobrem proverbii loco retulerit, nisi forte ob metaphoram duriusculam παγίως addidit ὥς φασιν. Agit enim illic Socrates de his quae suapte natura firma non sunt, sed aliis adherentia reciprocis motibus variantur, ut sint aut non sint, velut album et nigrum, agens et patiens. Locus sic habet : Καὶ πάντα τὸν αὐτὸν τρόπον ὑποληπτέον, αὐτὸ μὲν κατ᾿ αὐτὸ μηδὲν εἶναι, ὃ δὴ καὶ τότε ἐλέγομεν, ἐν δὲ πρὸς ἄλληλα ὁμιλίᾳ πάντα γίγνεσθαι καὶ παντοῖα ἀπὸ τῆς κινήσεως, ἐπει καὶ τὸ ποιοῦν εἶναί τι καὶ τὸ πάσχον αὐτῶν ἐπὶ ἑνὸς νοῆσαι, ὥς φασιν, οὐκ εἶναι παγίως, id est Atque ad eundem modum de reliquis sentiendum est, ununquodque per se nihil esse, quod sane et tum dicebamus, sed in mutuo inter se congressu omnia fieri et omnifaria, videlicet a motu. Quandoquidem et agens esse aliquid et patiens, ununquodque per se intelligere, sicut aiunt solide, non possumus. Aristoteles libro Rhetoricorum ii. ait senes ob rerum experientiam semper addubitare neque quicquam asseverare, sed omnibus dictis addere ἴσως καὶ τάχα, id est forte et forsitan, παγίως δὲ οὐδέν, id est nihil fixe. Πάγιον Graecis dicitur quod compactum est, a πήγω, quod est figo sive compingo ; inde παγίως pro solide et certo. Accidentia quodammodo fluunt, substantia solida est, et eorum quae dicuntur ad aliquid ratio pendet aliunde. Patris enim ratio perit, patri si moriatur filius, cum nihil secius subsistat patris substantia. Quin et Latinis res soli dicuntur bona immobilia, et a solo solidum dicitur quod integrum est et compactum. Id Osci solum vocant pro toto. Juvenalis :

Nobilitas sola est atque unica virtus.

Sic hanc vocem frequenter usurpat divus Hieronymus. Hinc Sextus Pompeius Festus dicta putat soliferrea tela quae tota ferrea sunt, et hominem solertem, quod omneis arteis calleat, et sollemne quod omnibus annis fit. Indidem et terram solum dicimus, quod fixa sit et compacta, non profluens aeris et aquarum more. Huic contrarium est quod habet M. Tullius libro De finibus secundo : Quae dici eadem de caeteris virtutibus possent, quarum omnium fundamenta vos in una voluptate tanqua in aqua ponitis. Vox a Graecis deducta videtur, ὅλον, et aspiratione versa in s, solum.

Index Adagiorum