IV. 7. Pugno tenere. lxxxiv

Ἀπρὶξ ταῖν χεροῖν λαβέσθαι, id est pugno stringere dicitur quod ipso contactu sentitur. Sic Plato in Theaeteto : Οἱ οὐδὲν ἄλλο οἰόμενοι εἶναι ἢ οὗ ἂν δύνωνται ἀπρὶξ ταῖν χεροῖν λαβέσθαι, id est Qui nihil esse putant quicquid non possint strictim manibus apprehendere. Loquitur de his qui non existimant quicquam esse in rerum natura praeter res corporeas et sensibus expositas : actiones, generationes et hujus generis alia quae intellectu, non sensibus percipiuntur, existimant esse inania vocabula. Talis visus est Platoni Diogenes, qui dicebat se cyathos et mensas videre, cyathitates ac menseitates quas Plato commemorabat, non videre. Sed vicissim audivit : Nimirum oculos, quibus cyathi et mensae videntur, habes ; mentem, qua cyatheitates ac menseitates cernuntur, non habes. Tam crassum ingeniorum genus Plato veluti profanum a philosophiae mysteriis jubet arceri. Verius enim sunt quae non videntur quam quae videntur et certius ea scimus quae ratione colligimus quam quae manibus contrectamus. Sensuum enim judicium fallax est.

Index Adagiorum