IV. 7. Per saturam. lxxvi

Variarum rerum mixturam sparsim nulloque ordine congestarum veteres saturam appellabant. Apparet vocem primum deductam a lascivia satyrorum temere nunc huc nunc illuc salientium. Hinc deflexa est ad cibi genus quod ex diversis herbarum formis conflatum est, praeterea ad lancem variis rerum generibus onustam, quae sic diis offerebatur, non dissimilis illi poculo quod Graeci πενταπλόον a quintuplici rerum differentia siue κέρνος a mixtura vocabant, de quo nobis supra dictum est. Festus ait saturam sive saturam dici cibum variis rerum generibus conditum aut legem aliis multis confertam legibus, itaque in sanctione legum asscribi solere : Neve per saturam derogato aut abrogato, cum significant totam legem esse servandam. Citat Annium Luscum ex oratione quam habuit adversus Tiberium Gracchum : Imperium quod plebs per saturam dederat, id abrogatus est. Citat et C. Lelium ex ea quam pro se dixit : Postero die, quasi per saturam legem sententiis exquisitis in deditionem accipitur. Legem saturam interpretantur quae eadem multas res complectitur, quemadmodum Jugurtha acceptus est in deditionem, sed multis praescriptis conditionibus : ut triginta daret elephantos, pecus atque equos multos, cum magno argenti pondere. Usus est hoc adagio Justinianus in praefatione Pandectarum : Et primo quidem, inquit, anno hoc opus tradebatur legentibus non secundum edicti perpetui ordinationem, sed passim et quasi per saturam collectum et utile cum inutilibus permixtum, maxima autem parte inutilibus deputata. Itidem Salustius in bello Jugurthino : Quasi per saturam sententiis exquisitis in deditionem accipitur. Haec Salustius dicit de Jugurtha, nec sunt in cujusquam oratione, nec ibi quisquam aderat Lelius ; unde necesse est locum apud Festum esse mutilum. Verba Lelii sunt omissa simul cum nomenclatura Salustii.

Index Adagiorum