IV. 7. Ἐν πλάτει. lxxv

Ἐν πλάτει dictum accipiendum interpretantur Graeci, cum paululum ultra praescriptum significant esse concedendum, praesertim in his quae sunt humanitatis. Veluti si quis pollicitus solutionem ad diem Augusti decimum reddat postridie. Julianus Pandectarum libro XLVI, titulo De solutionibus et liberationibus, capite Ratum autem : Ratum autem dominus habere debet, mox cum primum certior factus est. Sed hoc ἐν πλάτει et cum quodam spacio temporis accipi debet. Et hunc Juliani locum citat Ulpianus eodem libro, titulo Rem ratam haberi, capite Quo enim. Rursus libro decimotertio, titulo De condictione triticaria, capite In hac actione, Verius est, inquit, quod Servius ait, condemnationis tempus spectandum : si vero desierit esse in rebus humanis, mortis tempus, sed etiam ἐν πλάτει secundum Celsum erit spectandum : non enim debet brevissimum vitae tempus aestimari. Iterum libro XXII, titulo De probationibus, capite penultimo : Nec hoc quaeritur, num aliquis meminerit quo die aut quo consule factum sit, sed num hoc aliquo pacto probari possit, quando id opus factum sit : et hoc Graeci ἐν πλάτει, dicere solent et caetera. Hactenus Pandectae. Verum illud ἐν πλάτει non norunt Caletii, qui ad horam undecimam jussi claudere portas civitatis statim ad primum nolae ictum occludunt repulsis et qui foris stant et qui egredi cupiunt utrisque portae proximis. Cum denuntiatur anathema qui ad diem praescriptum non solverint, liberantur a fulmine, si ab eo die intra decimum quartum liberarint fidem suam. Haec ad juris aequitatem pertinent.

Index Adagiorum