IV. 7. Calliae defluunt pennae. lxxiv

Callias apud Graecos quispiam fuit qui per luxum ac libidinem patrimonium abligurierat. In eum vulgaris jocus extitit : Καλλίας πτερορρυεῖ, id est Calliae defluunt pennae. Solet enim hoc interdum avibus accidere vel morbo vel certis anni temporibus, quemadmodum et quadrupedibus quibusdam mutantur pili aut villi. Unde et deplumati dicuntur ac detonsi qui facultatibus exuti sunt. Hoc verbum πτερορρυεῖν frequenter per jocum usurpatur apud Aristophanem in Avibus.

Index Adagiorum