IV. 7. Philotesius crater. lxx

Κρατὴρ φιλοτήσιος dicitur quo in conviviis conciliantur amicitiae. Qui mos etiamnum durat apud Germanos, quibus turpissimum est post acceptum philotesium poculum veterum offensarum quamvis capitalium meminisse. Ne judices quidem admitterent actionem injuriarum. Plutarchus in commentario De fortuna Alexandri, qui barbaros armis, Graecos civilibus institutis conabatur ad humaniorem ac sanctiorem vitae rationem adducere, Ὥσπερ inquit ἐν κρατῆρι φιλοτησίῳ μίξας τοὺς βίους καὶ τὰ ἤθη καὶ τοὺς γάμους καὶ διαίτας, id est Velut in philotesio poculo miscens vitas, mores, conjugia ac vivendi rationes. Apud Plautum in Pseudolo servus ebrius diis proximum putat manu candida cantarum dulciferum propinare mitissimam amicitiam. Hesychius indicat hanc φιλοτησίαν solere adhiberi post coenam, cum in signum amicitiae ex eodem poculo de eodem vino bibunt omneis. Qui mos apud nos nondum exolevit, sed rarior est ob metum novae leprae, qua plerique laborant. Asconius Pedianus in actionem adversus Verrem tertiam putat hoc esse quod M. Tullius criminatur Verrem cum suis potasse more Graeco. Nam vulgus existimat illos Graeco more bibere qui largius ac cyathis grandioribus bibunt. At ipse magis probat, ut intelligamus eos Graeco more bibere qui merum bibunt. Id autem solent facere Graeci, ut cum in convivio libant, primum salutent deos, paululum e cyatho profundentes, dein amicos suos ; totiesque bibunt merum quoties deos aut charos suos nominatim vocant. Ita ferme Pedianus. Quidam putant hunc craterem etiam ἀγαθοῦ δαίμονος appellari.

Index Adagiorum