IV. 7. Roscius. lxix

Roscius histrio tam erat felix in agendis fabulis ut quisquis in arte quapiam insignis esset, Roscius vocaretur. Id indicat M. Tullius libro De oratore primo  : Itaque hoc est jam diu consecutus, ut in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius diceretur. Idem in secundo De oratore : Soleo saepe mirari eorum impudentiam qui agunt in scena gestum spectante Roscio. Quis enim se commovere potest, cuius ille vitia non videat ? Rursus in Bruto : Et in scena Roscium esse intelligat. Hic est ille Roscius Ciceronis concertator quem ornavit hoc elogio ut diceret virum fuisset tam bonum ut unus indignus esset qui in scenam prodiret et eundem tam praeclarum artificem ut solus dignus esset qui in scena versaretur. Eodem igitur tropo quo vehementer in consiliis callidum Daedalum vocamus, in laboribus patientem Herculem, in disputando invictum Achillem, in judicando Aristarchum, patronum in causis agendis egregie dextrum Roscium licebit appellare.

Index Adagiorum