IV. 7. Centro et spacio circumscripta. lxviii

Plutarchus in Praeceptis civilibus : Ἂν δὲ ᾖ τὰ τῆς οὐσίας μέτρια καὶ κέντρῳ καὶ διαστήματι περιγραφόμενα πρὸς τὴν χρείαν, id est Quod si facultates modicae fuerint et centro et spacio circumscriptae ad usum. Sentit fortunas tam angustas ut, nisi certa dimensione dispensentur, non sint ad necessarios usus suffecturae. Veluti qui supputatione facta quantum habeant annui census, subducunt quantum quoque mense, quaque hebdomade, quoque die possint impendere. Quod si hospitis adventus aut similis casus fecerit sumptus paulo largiores, id sequentium dierum parsimonia sarcitur, ne non constet ratio. Idem De futili loquacitate docet responsionem esse κέντρῳ καὶ διαστήματι circumscribendam, ne quid respondeatur ultra quam requirit percontatio. Quidam enim de uno interrogati respondent de pluribus. Metaphora translata est a circulo qui fit circino circunducto ; in medio centrum est immobile, hinc spacium undique aequale ad lineam obeuntem. Unde et circumscripta dicuntur quae certis finibus continentur.

Index Adagiorum