IV. 7Ad incitas.lxvii
Quos urgeret extrema necessitas, his res dicebatur ad incitas rediisse. Plautus in Trinummo : Hem nunc, hic cujus est (subaudi : ager), ut ad incitas redactus !, id est : ad extremam inopiam. [Trin.] Idem in Poenulo :
[Poen.] Sed haud scio an hic legendum sit : unum calcum civerit. Nonius Marcellus admonet incitam dici egestatem, et verum dicit, sed non absque tropo. Nam in his duobus locis quae retulit e Plauto extremam quidem inopiam significat, at non statim ubicumque ponuntur incitae significatur egestas. Lucilius incita dixisse videtur in neutro genere :Tace modo.
Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.
Quin potius disperibit faxo quam unam calcem civerit.
[Comp. Doc., *, p. * M] Item :Illud ad incita cum redit atque internecionem.
[Comp. Doc., *, p. * M] At Isidorus libro XVIII usurpavit genere masculino, calculi inquiens partim ordine moventur, partim vagi. Qui vero moveri omnino non possunt inciti dicuntur. Cio moveo est, inciti quasi immobiles, quos Graeci dicerent ἀκινήτους. Satis liquet proverbium ductum a lusu calculorum, in quo erant certae lineae ad quas redactus calculus moveri jam non posset. Quadrabit et in eos qui confutati manifestis argumentis non habent quod respondeant, quod dialectici vocant metam silentii.Commanducatus corrupit, ad incita adegit.