IV. 7. Sortem et usuram persolvere. lxvi

Καὶ τὸν τόκον καὶ τὸ κεφάλαιον ἐκτίνειν dicuntur qui serius quidem sed gravius puniuntur aut qui differunt vindictam, ut per occasionem laedant gravius. Nam prorogatione crescit usura. Dion libello Περὶ τῆς ἀπιστίας : Ὥσπερ τὰ θηρία πολλάκις ἠρεμεῖ κοιμώμενα ἢ ἐμπεπλησμένα, τὴν μὲν φύσιν οὐκ ἀπεβέβληκεν τὴν αὑτῶν, παραπλησίως δὲ καὶ ἐκεῖνοι χρόνον τινὰ οὐκ ἔβλαψαν, ἔπειτα συμβάσης προφάσεως καὶ τόκον, φασί, καὶ τὸ κεφάλαιον τῆς πονηρίας ἐκτίνουσι, id est Quemadmodum noxiae bestiae saepenumero quietem agunt, sive cum dormiunt sive cum cibo expletae sunt, quanquam naturam interim suam non exuerunt, similiter et illi ad tempus aliquod non laeserunt, at ubi se dederit occasio, et usuram, ut aiunt, et sortem malitiae persolvunt.

Index Adagiorum