IV. 7. O domus Anti, quam dispari domino dominaris !. lxv

Videtur et illud Ennii carmen prouerbiis asscribendum quod refert M. Tullius Officiorum libro primo :

O domus antiqua, quam dispari domino dominaris !

Id conveniet in disciplinam commutatam in pejus eorum vitio qui successerunt, velut in domum, in urbem, in academiam, in monasterium aut collegium ad pejora degenerans. Quanquam suspicor carmen Ennianum in codicibus esse vitiatum, legendum autem : O domus Anti, quam dispari domino dominaris, ut notarit Antii successorem. Jam quoniam in dispari prima syllaba natura longa est, sublato s, quod Ennius subinde facit (nisi forte pro Anti mavis Anci aut Anni, quem Lucilius taxat alias) fit breuis itaque constat metrum. Scriba parum eruditus putans antiquam unicam esse dictionem mutavit antiqua, alius nolens omittere quod erat in plerisque codicibus adjecit quam. Respexit huc M. Tullius Philippica secunda : O tecta ipsa misera, quam dispari domino — quanquam quomodo iste dominus ? — sed tamen quam a dispari tenebantur !

Index Adagiorum