IV. 7. In ventrem insilire. lxiv

Ἐς τὴν γαστέρα ἐνάλλεσθαι, id est in ventrem irrumpere, dicitur qui curam omnem ad cibum ac potum confert. Ita Plutarchus de Lucullo in ipsius vita : Ἅτε δὴ μὴ θεατρικῶς μηδὲ ἐπιδεικτικῶς Λουκούλλου πολεμοῦντος, ἀλλὰ δὴ τοῦτο τὸ λεγόμενον εἰς τὴν γαστέρα ἐναλλομένου καὶ ὅπως ὑφαιρέσει τὴν τροφὴν ἅπαντα πραγματευομένου, id est Utpote cum Lucullus jam non palam neque ad ostentationem bellaret, sed, quemadmodum dici solet, in ventrem impetum faceret, nihil non moliens ut hosti commeatum subtraheret. Non hic repetam quomodo locum hunc vertit Leonardus Justinianus. Sunt quos non alia ratione melius vincas quam si ventrem impetas. Hujus stratagematis exemplum edidit nobis ille non minus eruditione quam stemmatis clarus Hermanus a Nova Aquila comes. A Dominicano quodam proscissus erat praefatiuncula quasi staret a Capnione, degenerans a majorum suorum moribus ac pietate. Expostulavit cum maledico, minitans omnia. Tanto magis ille ferociebat. Tandem amici comitis hoc iniere consilium. Denuntiarunt collegio, si maledicum abjicerent, se caeteros sodales pro innoxiis habituros, sin minus, in omneis velle retorquere quod omnium consensu maledicus ille fuisset ausus. Cum negligeretur denuntiatio, missus est qui interdiceret ne quisquam ex eo sodalitio colligeret ova caseosve in ditione comitis aut cognatorum illius. Neglectum est interdictum, itum est ad ooptochiam ac tyrologiam. Sed posteaquam irrumpentibus comitis famulis aegre evaserunt, orta inter sodales seditione maledicus ad conditiones pacis coactus chirographo testatus est se comitem semper habuisse et habere et habiturum esse pro docto, generoso et pio viro. Fassus est se illa scripsisse quae objiciebantur — neque enim licebat inficiari quod per typographos erat evulgatum — at quae scripserat in comitem non competebant nisi in hominem degenerem ac impietatis fautorem. Itaque suo chirographo nihil aliud effecit nisi ut maledicentiae adjungeret scurrilem impudentiam. Hac tamen satisfactione vir animi generosissimi vereque Christiani fuit contentus, me vehementer approbante. Puto huc respexisse Terentium cum ait : Pugnos in ventrem ingere ! Nam parasiti nulla parte magis laedi possunt quam ventre.

Index Adagiorum