IV. 7. Qui lucerna egent infundunt oleum. lxiii

Plutarchus in vita Periclis refert Anaxagoram Pericli in administranda republica magno adjumento fuisse, verum ubi jam gravaret senectus et a Pericle publicis intento negotiis negligeretur, decreverat inedia finire vitam. Id ubi rescivit Pericles, accurrit ad aedes philosophi precibusque et lacrimis conatus est illum ab instituto revocare idque sua ipsius causa magis quam Anaxagorae. At ille jam agens animam dixit : Ὦ Περίκλεις, καὶ οἱ τοῦ λύχνου χρείαν ἔχοντες ἔλαιον ἐπιχέουσιν, id est O Pericles, et quibus lucerna est opus infundunt oleum, exprobrans illi neglectum amici unde non vulgarem capiebat utilitatem, cum qui egent lucerna ob usum qualemcumque curent illam, abstergentes atque infundentes oleum. Et quibus opus est fructu stercorant agrum.

Index Adagiorum